.

8965-179-O5-89
8903-894-O3-75
e-mail:
hospitallers@ yandex.ru

[]
[]
Sigena (), 1188

The Royal Monastery of Sigena was an institution of Lady Hospitallers and enjoyed a great deal of independence and influence. It would appear that its Rule was the work of Sancha, Queen of Aragon. This text was prepared by Ms Marian Horvat in conjunction with her thesis on the foundation of the Royal Monastery of Sigena, University of Kansas, 1994.
********************
October 6, 1188
Sancie, nobilissime Dei gratia Aragonum regine, comitisse Barchilonie, marchisie Provincie, Amphonsi incliti, regis coniugi devotissime, Hermengaudus Domini pacientia Christi pauperum servus et fratrum sancti Hospitalis Ierusalem provissor humilis, salutem et divina religione fervere.
Quoniam iustis petitionibus domus nostra semper assentire consuevit et maxime horum qui propenciori et ferventiori affectu et efectu eam amplenctuntur et promovent, nos et universa fratrum nostrorum societas religiose vestre peticioni consentimus, licet enim iste novus modus et sororibus nostris inconsuetus vivendi a nobis per nos institui petatur quia de habundanti religionis fonte procedit et vos metipsa sub eadem districtionis regula Deo cooperante vivere proponitis, laudabile vestrum propositum confirmamus et approbamus. Ut autem suprascripta institutio vivendi sororibus nostris in Sesena degentibus inconcussa et inviolata permaneat, sigilli domus nostre impressione corroboramus et fratrum nostrorum subscriptorum Borrelli preceptoris Ierusalem et fratris Archimbaudi, preceptoris Italie, et fratris Arlabaudi, prioris Alamannie, et fratris Martini, prepositi, et fratris Lamberti, marescali et fratris Iofredi de Andavilla consensu.
Institucio per dominum Richardum, Oscensem episcopum, et magistrum Ospitalis Emposte, de assensu illustris Santie, regine Aragonum, in monasterio de Sexena facta.

DE MATUTINIS.

Dominica prima adventus Domini, cum fuerit hora surgendi ad matutinas, sacrista, preparatis luminaribus in ecclesia, lampada scilicet et duo cereis ante altare et candela super formulam in tabella iusta librum in quod lectiones legende sunt, posita extincta, pulset schillam usque dum puelle post dominas ingrediantur ecclesiam.

DE ORDINE LECTIONUM LEGENDARUM.

Hoc autem sciendum quod eum in crastinum in matutinis puella lactura est lectionem semper magistra post cenam librum quem lectum estponat super formam. Cum vero evangelium fuerat legendum sicut lectio, sacrista vel priorissa annunciet ipsum evangelium. Sed si evangelium fuerit in mane legendum sicut evangelium, quod fit in anno duobus diebus tantum scilicet, in natali et teophania, capellanus vel diaconus preparent sibi librum et legat illum ante altare, Librum autem illum qui post cenam super formam penetur nemo audeat ammovere inde usque in crastinum.

DE LIBRO MANUALI.

Similiter sacerdos ebdomadarius librum manualem coram se in loco constituto die dominica ponat quem per totam ebdomadam nemo inde accipere presumat.

QUANDO ET QUALITER DEBENT IRE AD DOMUM NECESSARIAM.

Mox autem ut audita fuerit schilla, surgentes induant se et calcient et quibus fuerit necesse eant ad domum necessariam.

DE SORORIBUS EXCITANDIS.

Quecumque surgens viderit sororem iuxta se iacentem, sompno opressum, excitent eam. Sin autem in capitulo vapulabit pro ea. Aliis surgentibus, nulla unquam audeat in dormitorio remanere, etiam vero sit infirma, nisi forte infirmitas fuerit maxima. Sed et hoc summopere previdendum ut quecumque prima surrexerit illam domum tunc ingressura absconsam cum candela tunc accensa a loco constituto accepta illuc deferat. Que ibi usque ad novissimam dominarum ardeat Hoc quoque non est pretermittendum quod nocturno tempore predictam domum nulla absque lumine introeat. Cumque superrexerint illuc prius domine et puelle lanternas ferentes cum custodibus intrent. Quibus egressis, novissima dominarum que inde egredietur absconsam cum candela ad ecclesiam in locum constitutum reportet quam inde nulla ad aliud accipiat nisi ad quod constituta est ac postmodum ibi reponat

DE INGRESSU EARUM ET DE TRINA ORATIONE.

Unaqueque vero chorum ingressa super formulas inclinato vultu simul et corpore Deum orando usque ad ingressum puellarum sedeat. Predictam domum dominabus egredientibus intrent puelle simul et magistre puellis ferentibus lanternas, set oportet ut inter duas magistras sedeat. Quibus egressis et ecclesiam ingressis sacrista schillam dimittat. In quarum adventu domine surgentes et post puellas magistra coram altari inter duas stante ordinate post dominas sola priorissa trinam faciant oracionem dicentes unaqueque Pater noster et Credo in Deum. Finita oracione, prima priorissa sonitum manus faciat et sic signum crucis facientes incipiant secundam declinantes paulisper ad dexteram altaris partem. Qua similiter peracta agant eo modo ad terciam mutando se paululum ad sinistram altaris. In tercia oracione cum inceperint Credo in Deum sacrista unum de minoribus signis aliquantulum pulset.

DE CANTICU GRADUUM ET V. PSALMORUM.

Prima expleta oracione, unaqueque ad locum suum eat sessum incipiantque canticum gradum. Finitisque quinque psalmis cum Requiem eternam, pulset sacrista aliud signum. Interim inclinate dicant Pater noster cum oracione pro defunctis. Secuntur alii quinque spalmi cum Gloria. Quibus finitis iterum sacrista pulset aliud signum. Interim inclinate dicant Pater noster in oracione pro semetipsis. Secuntur alii V. psalmi cum Gloria. Quibus finitis, sacrista cum conversis pulset omnia signa. Interim inclinate dicant Pater noster cum oratione pro familiaribus.

DE PRINCIPIO MATUTINI DIEI.

In fine, dicto amen et pulsatis signis, versis vultibus ad orientem, incipiat Domine labia mea, tunc due cantent invitatorium.

DE SORORIBUS QUE NON ADSUNT PRINCIPIO MATUTINI.

Quecumque, exepta priosissa, in fine invitatorii ad Gloria Patri non fuerit cum aliis in choro, eodem modo quequmque, prioribus exeptis, usque ad Gloria primi psalmi in omnibus horis non fuerit in choro cum aliis, ad gradus altaris veniens flectet genua surgensque stet ibi donec priorissa, si affuerit, sinat priorissa ut recedat per aliquam nunciet ei. Si male assueta tarde ad ecclesiam venerit et hoc sepissime contigerit, permittat eam illic prelata stare quamdiu sibi placuerit. Illa vero etiam usque ad finitam horam absque licencia presentis prelate recedere non audebit. Hoc autem sciendum quod si usque ad ultimum psalmum intrare tardaverit in capitulo an vapulet propter moram in arbitrio maneat prelate, illa tamen non intrabit chorum post inchoaccinem novissimi psalmi. Priorissa vero si non fuerit in choro usque ad Gloria Patri primi psalmi, si fuerit ibi priorissa ad gradus eat ut alie, sin autem foris remaneat. Si autem tarde veniendi ad ecclesiam cuilibet raro acciderit, nox iut eam prelata ante gradus iauam invenum coram se astantium sive aliarum dominarum in suo choro consistencium ad eam mittat, que ei ut recedat humiliter innuat. Quam illa ut viderit ad eam versa quasi gracias agens supplicet ei sicque supplicans ante altare ad locum suum eat. Ea sibi flectente genua necnon et supplicante omnes illi compaciendo similiter supplicent.

NULLA SINE LICENTIA EXEAT CHORUM.

Hoc etiam addendum quod in laudibus nulla debet exire chorum usque ad finitum primum psalmum nisi necessitas coegerit eam. De nulla quoque debet exire horarum nisi statim regressura. Quod si, inminente necessitate, omnino eam oportuerit exire, ante prelatam presentem vadat ut ab ea licenciam accipiat. Sed redeamus ad ordinem.

DE ORDINE ANTIPHONARUM ET PSALMORUM ET DE MODO SEDENDI IN CHORO.

Finito invitatorio que cantaverunt illud supplicantes ante altare redeant ad chorum et precentrix incipiat hymnum. Quod finito, puelle antiphonas et precentrix psalmos et in fine psalmi inchoet antiphonas. In matutinis et in laudibus in inicio primi psalmi et in secundo et in tercio nocturno et in omnibus horis diei finito primo psalmo magistra prior puellarum iubeat eas sedere, set una stabit inter duas sedentes. Si due tantum fuerint una stet altera sedeat. Siqua earum fuerit tenella aut aliqua infirmitate detenta quantum placuerit magistre faciat eam sedere ad gradus sive dormire.

QUARUM PUELLE SINT VERBERANDE.

Hoc autem cavendum ut in ullo loco aliqua puellarum per capillos arripiatur nec calcibus tundatur nec pugno aut virga ab humero et sursum percuciatur, set virgulis in dorso in capitulo vel in claustro ut filia cedatur. Set redeamus ad ordinem.

DE HIS QUE ERRANT IN DICENDIS PSALMIS ET AGIT DE TRIBUS NOCTURNIS.

Siqua in psalmo vel in aliquo erraverit, genua mox flectendo a Domino veniam postulet, finitis in primo nocturno psalmis. Similiter in secundo et in tercio die. Puelle versum coram altari dicant. In ultimo psalmo puella supplicans ante altare, vel si magnus fuerit liber magistra pro ea, librum in quo lectura est lectionem et sacrista tabellam cum candela accensa ad constitutum locum portet. Si in secundo vel in tercio nocturno lectiones legi debeant in alio libro, que in eo lectura est prima, sit ei cura sero ponere eum super formam et in matutinis ferre ad locum legendi. Perlecta lectione redeat ad gradus puella et in diebus dominicis et in festis et in omnibus octavis usque ad ultimum diem octavarum supplicans ante altare redeat ad locum suum. Alia puella faciat similiter. Eodem modo maiores faciant. Ultimis lectionibus finitis in nocturnis diebus dominicis et aliis festivitatibus que legerit extinguat candelam et in tabella reportet ad locum constitutum. Que novissimam legerit lectionem finita lectione librum in quo legit superposita tabella cum candela extincta ad chorum reportet in locum constitutum nisi propter magnitudinem libri dimiserit. Set hoc priorissa faciat sacrista.

QUANDO SIT CANTANDUM ET QUANDO NON TE DEUM LAUDAMUS.

Finito novo responso, in omnibus dominicis adventus et in dominicis a septuagesima usque ad pascha, Te Deum laudamus non dicatur set responsum repetatur et omnia signa pulsentur

DE LAUDIBUS ET DE GESTANDO TURIBULO.

Quo cantato incipiantur laudes, tune famula ecclesie accendat prunas in turibulo et preparet vas sacrista cum incenso. Post laudes, dicto capitulo, prelata abluatur. Ministrante ei servitrice procedat eum turibulo ad altare, eum Benedietus Dominus Deus Israel canitur, et eoram gradibus posito incenso in turibulo incenset prius altare maius, deinde, precedente servitrice cum cereo in candelabro, eat ad alia altaria, set prius ad dextrum et post Benedictus et antiphonam congruam diei dicat oracionem. Deinde omnes in dextro choro stantes, deinde in sinistro, semel singillatim incenset omnes puellas.

DE SUFFRAGIIS POST MATUTINAS DICENDIS ET DE MATUTINIS BEATE MARIE.

Dieto Benedicamus in matutinis et vesperis, nulla aggrediatur usque dum suffragia inchoentur ut si fuerit aliqua festivitas, non amittatur comemoracio. Expletis suffragiis post matutinas beate Marie et dicto Benedicamus, sicut venerunt, sic redeant.

DE REDDITU AD DORMITORIUM POST MATUTINAS.

Tunc puelle cum suis custodibus, acceptis lanternis, procedant ad dormitorium, quas sequantur et maiores. Sed sive sit nox sive iam dies, nulla earum que iacent in dormitorio debet inde exire donec priorissa faciat sonitum.

DIE ILLUSCESCENTE QUID DEBEANT FACERE.

Illuscescente die, priorissa sonitum faciat et surgentes cuncte indute et calceate lavent manus, libris que acceptis, eant in claustrum dicatque unaqueque Preciosa sub silencio. Tunc si fuerit necesse, dicto Benedicte, possit loqui extra claustrum vel intus cum priorissa vel, accepta licencia, cum aliqua de sociabus, non tamen in conventu usque ad capitulum.

ET QUOD IN CONVENTU SUB SILENCIO LEGANT.

Sedentes vero in conventu sub silencio legant et cantent in dominicis et in diebus festis; puelle autem ad suum conventum mane venientes alta voce hos tres psalmos absque Gloria dicant: Miserere mei Deus secundum, Miserere mei Deus quoniam conculcavit, Miserere mei Deus miserere mei.

DE EGRESSI CLAUSTRI.

Quecumque claustrensium ant capitulum voluerit exire claustrum, audito Miserere mei Deus, lotis manibus veniens ad claustrum, sedeat in conventu dicensque sub silencio Miserere mei Deus. Postea accepta a prioririssa licencia et clavi, porte claustri egrediatur. Obedienciales vero, lotis manibus in claustro, Miserere mei dicto, absque licencia agradiantur.

QUA HORA DEBEANT BALNEARI.

Cui santiomonialium fuerit necesse balneari, post capitulum usque in crastinum, excepta sacrista, non balneatur in lavatorio. Facto vero sonitu, ingrediatur sola lavatorium set caveatur ab aliis ut donec ipsa exeat nemo intrare audeat. Quecumque noverint se ipso die officium suum non posse adimplere, antequam prima pulsetur aliis committant, et si ille quas rogaverint accipere renuerint, tandem priorisse hec dicant.

QUALITER AD PRIMAM DEBEANT VENIRE ET POST AD CAPITULUM ET TRACTET DE CORRECTIONE FACIENDA IN CAPITULO.

Cum fuerit hora, priorisse iussu, pulset ad primam sacrista maius signum et tam diu donec cantrix incipiat hymnum, ipsaque ceperit pulsari repositis libris in librario, puelle cum magistris eant lavatum, domine vero ingrediantur corum et sicut in matutinis prestolentur usque ad ingressum puellarum. Puellas ingredientes magistra aspergat aqua benedicta. Unaqueque dominarum seipsam. Postea faciant trinam oracionem ut superius dictum est. Cumque cantrix inceperit hymmum cesset pulsari signum Finita fere prima si fuerit in domo priorissa non decet schillam pulsare ad capitulum neque ad collacionem nec cimbalum ad prandium vel ad cenam donec an sit ventura ad conventum illam moneat. Tunc priorissa pulset schillam per aliquantum longum spacium, ipsaque sola precedente maioribus binis sequentibus post eas iunioribus novissimis puellis cum magistris ingrediantur capitulum et facta supplicatione ante sedeant. Puella autem que lectura est stans in medio non legat donec prelata iubeat, neque cum legerit evangelium vel sentenciam regule finiat absque iussione. In fine prelata dicat Benedicte. Cuncte humiliantes respondeant Dominus. Si prelata fuerit litterata faciat sermonem vel iussu eius aliqua dominarum ad hoc strenua. Quod si illitterate fuerint loquantur semper primo de spiritualibus et de hedificacione anime saltem materna lingua. His finitis loquantur de commissis singularum vel de negociis domus in communi capitulo pertractandis.

DE HIS IN CAPITULO ACCUSANTUR.

Hoc autem sciendum quod cum accusata nulla debet loqui dum steterit in iudicio, excepta prelata sola, set accusatrix cunctis audientibus prelate nunciet precctum et accusata similiter respondeat prelate. Si oportuerit eam verberandi ab alia, non autem ab accusatrice verberetur, accusata non eo die accuset accusatricem suam. Si iniunctum fuerit alicui ut abstineat a vino cum sederit ad mensam, que iuxta abstinentem sederit ad dexteram vel ad sinistram surgens coram prelata exoret pro ea. Quod si ista a vino abstinuerit et ista pro ea orare neglexerit, in crastinum pro negligencia vapulabit. Sicui iniunctum fuerit in capitulo ut abstineat a vino et prelata discessura est ante refectionem, que vicem eius tenuerit, priusquam prelata discedat, misericordiam pro sorore petat. Siqua puella indisciplinata incorrigibilis perseveraverit, ad verberandum extrahetur de refectorio sive de ecclesia. Hec talis vapulabit ubique etiam post cenam. Si aliquam puellarum pro levi culpa in communi capitulo accusatam verberari omnino oportuerit, prior magistra eam verberabit super camissiam. Pro gravi culpa in capitulo communi accusata et postea in capitulo puellarum vapulabit camissia exuta. Non autem in capitulo communi accusabit puellam aliqua magistrarum. Nemo sine licencia prelate capitulum audeat exire. Omnes que fuerint in claustro aut foris in quolibet loco unde possit schilla ad capitulum audiri nisi inevitabili detineatur necesitate debent ad capitulum convenire. Si promoverit, in presentia priorisse accusabitur et eciam vapulabit. Siqua non omnia exuta vapulaverit una virga verberetur vestita. Camissia vero exuta pro graviori culpa ita ut per capucium nudetur usque ad renes sedens verberetur virgis pluribus. Magistra prior querat semper ad cellerariam virgas cum necesse fuerit.

DE REBUS INVENTIS.

Siqua aliquid invenerit ignorans cuius sit in ingressu capituli ponat super tabulam. Siqua illud agnoverit, cum ceperint loqui surgens veniam petat et iussu priorisse quod suum est accipiat. Si nulla cognoverit cameraria, finito capitulo, custodiat. Siqua contumax, superba, inobediens vel his similibus assueta incorrigibilis permanserit secundum sentenciam regule Hospitalis iudicetur que imponitur delinquenti si culpa gravis sit secundum arbitrium prelate. Si aliqua foras capitulum quamlibet dominarum verbo nutuve manus iniuriose se contristasse viderit, mox correuns ante pedes eius tamdiu sic maneat donec ab ea elevetur. Quod si utraque deliquerit, utraque sibi satisfaciat que prius deliquit prius atque ita in osculo pacis illa sanetur commocio. Quod si alterutra fuerit contumax et noluerit sorori indulgere, arbitrio priorisse corrigatur. Si peccatum vero hoc in presencia prelate commissum fuerit ita quod non in publico mox ibidem satisfactio fiat. Si vero in publico fiat in capitulo satisfactio ita ut veniens rea in loco iudicii culpam suam fatens tam diu prosternatur donec prelata dicat satis est. Et ita placata iubeat eam recedere ad locum suum.

DE INIMICIS RECONCILIANDIS.

Set et prelata si aliquas invicem inimicari sciverit ante se eas in capitulo postratas sibi invicem reconciliari faciat.

POST CAPITULUM SEDEANT IN CLAUSTRO ET POST AD TERCIAM VEL AD MISSAM EANT.

Omnibus peractis capitulum finiatur. Et euntes domine ad claustrum legant et cantent sub silencio usque dum pulsetur ad terciam vel ad missam, si oportuerit cantari missam ante terciam. Puelle vero cum magistris in capitulo remaneant. Verumtamen arbitrio priorisse, quacumque hora diei, opus faciant manuale. Tunc magistra postea residente in sede atque ab ea dicto Benedicte ordinentur puelle ante eam et iudicetur unaqueque secundum suum delitum. Que ad correctionem pertinet expletis, ad suum vadant conventum. Cum fuerit hora, sacrista pulset schillam parvulam aliquantulum. Quam cum audierint, eant ad necessaria et lavent manus que necesse habuerint. Post aliquantulum intervalli, in quo possint predicta compleri, sacrista pulset maius signum donec conventus ingrediatur chorum. Puellis cum magistris ad oracionem coram altari ordinatis dominibus quoque suis locis faciant oracionem. Finita Pater noster priorissa cum manu faciat sonitum et signantes se sedeant. Sacerdos vero eat ad sacrarium cum ministris et induat se et, nisi oportuerit cantari missam matutinalem, sit paratus ante altare et benedicat sal et aquam, omnibus respondentibus in choro et adstante ministro cum cruce, in finem oracionis exorcismi dicant Amen. Incipiat sacerdos terciam. Qua finita, incipiat precentrix antiphonam Asperges me.

DE AQUA BENEDICTA.

Sacerdos autem aspergat omnia altaria, reversusque ante ostium chori extra aspergat prius se, postea illum qui tenet crucem, postea illum qui aquam benedictam, postea priorissam. Tunc priorissa aspergat in medio chori singullatim omnes dominas venientes ad medium chori incipientes a prioribus, sicut venerunt ad conversionem, usque ad novissimam puellarum. Interim dum tercia canitur eat sacerdos benedicere officinas claustri, precedente aqua benedicta, saquente cruce; set non eat ad infirmariam nisi cum illic fuerint infirme. Cure sit vero refectorarie interea deferre sal quod de benedictione remansit ad refectorium ut cum illi postea vaccaverit cum alio sale misceat ad usum ciborum dominarum. In finem aspersionis aque sacerdos dicat oracionem.

DE PROCESSIONE FACIENDA.

Finita tercia et predictis omnibus rite peractis, exeant domine cum sacerdote ad processionem, incipiente precentrisse Signum salutis vel aliquem cantum alium qui de consuetudine soleat cantari, et secundum arbitrium priorisee vel precentricis faciant staciones, precedente cruce, quam deferat magistra puellarum. Puelle vero deferant candelabra et turibulum cum incenso. Post eas eant alie puelle maiores, post ipsas domine sicut sunt in choro una ex unc alia ex alio incipientes a iunoribus usque ad priores, no vissime priorisse sola. Finito cantu processionis, dicat sacerdos oracionem et in finem respondentes Amen cum antiphona vel alio cantrix ingrediatur chorum, pulsentur omnia signa. Expleta processione et ipsis iam reversis ad chorum, sacerdos dicat versum omni tempore istum Orate pro nobis omnes sancti Dei. Sequitur oratio Vias sanctorum. In fine orationis dicto Amen.

DE MISSA CELEBRANDA.

Paraphonista vel cantrix incipiat officiumin choro et sic missa decantetur, providente precentrisse de responso vel de alleluia et de omnibus que oportuerit cantari in choro. Sacerdos vero cum clericis et diacono, si affuerit, et subdiacono ordinent et expleant ea que circa altare agenda sunt et de evangelio et de epistola. Preterea in illo intervallo quod est post capitulum usque ad terciam, diebus quibus bis comedere oportuerit, refectoraria ponat panem et vinum in mensis, cibos eciam et cogleiria et sal. Finita missa, exeant et usque ad sextam sedeant in claustro in silencio, vel arbitrio priorisse faciant opus manuale. Sacrista vero post missam usque ad sextam et, cum ieiunaverint, post missam usque ad nonam, nisi precipuum fuerit ieiunium in quo non liceat alicui nisi semel tantum comedere, non plus dimittat spacii quam ut septem psalmi possint recitari.

DE (SEXTA ET) NONA.

In precipuis vero isiuniis, statim ut missa finita fuerit, pulsabitur schilla chori et dicetur nona. His vero diebus bis comeditur, post missam, transacto predicto spacio, statim sacrista pulsabit schillam donec ingrediantur domine ac puelle chorum. Ingressis dominabus ac puellis chorum et facta oracione, pulsetur schilla chori aliquantulum et dicatur sexta. Si acciderit in refectorio sive in coquina nondum parata sint omnia, antaquam finiatur sexta, scellaria accipiet martellum cimbali pendentis in claustro. Cumque, sexta finita, priorissa exierit ab ecclesia, si invenerit martellum, pulset cimbalum. Sin autem, finita sexta, cuncte sedeant in claustro silencio donec martello reddito a cellararia pulsetur cimbalum. Prevideatur autem hoc cummopere a cellararia ut id raro contingat.

DE INGRESSI REFECTORII.

Audito cimbalo, lotis manibus refectorium ingrediantur. Servitrices vero ante alias ingresse, preparent se ut facta benedictione statim ponant in mensis fercula, incipientes a priorissa mensa. Si priorissa quolibet occupata negocio tardaverit cimbalum pulsare sedentes ante mensas domine et puelle cum magistris ante prioralem mensam expectent priorissam. Caveat autem ipsa vel quelibet prelatarum ut nisi magna necessitate detenta moras non faciat in his que in conventu est actura. Refectoraria vero cum sciverit priorissa quando statuatur ut aliquid operentur adesse postulatos bacinos a sacristaet manutergium a cameraria preparet in refectorio. Iuvenes quoque de dominabus sint parate ad fundendam aquam in manibus priorisse. Omnibus, ut supradictum est refectorium ingressis, prelate novissime ingressa pulset cimbalum deturque benedictio a priorissa vel ab ea que in loco suo fuerit. Nullam autem, priusquam lectrix incipiat legere, debet comere vel bibere. Sicut venerunt ad conversionem, sic sedeant in capitulo et in refectorio, sic eciam sint in choro nisi forte sit aliqua quam prelata promoverit cum consensu conventus. Magistra eciam novicie cum ea sedebit ubique cum ea erit donec ad plenum sit instructa. Prior puellarum semper comedat in mensa priorisse in refectorio stans extra mensam priorisse et omnibus ad mensam illam sedentibus ministratura. Pertinet quippe ad eam vinum propinare, panem, si poterit, incidere et in quibuscumque prelata indiguerit ei ministrare. Siquid prelata alicui dominarum vel puellarum missura est, ipsius est deferre et ante illam ponere signum eciam quod duabus vel uni datur facere fragmenta omnium illic comedencium colligere siquid ei datum fuerit ab his quibus astat accipere et comedere. Que servierint in refectorio per alias mensas binas ferant scutellas priorissa solam et ipsam aliam coopertam. Similiter faciat priorisse vice eius fungenti, semper puelli sedeant coram magistris vel coram dominabus probis. Siqua puellarum fuerit tenella, sedens in suo scabello, comedat in mensula ibidem sibi apposita. Tali eciam conceditur, finito capitulo, comedere in claustro. Misericordis quoque est cellararie pro omnibus dominabus puellarum ac maxime huiusmodi tenelle cotidie misereri. Siqua sibi appositis voluerit alicui largiri, potest dare sue collaterali. Nemini autem extra refectorium mittat. Set et sicui ex dominabus aliis voluerit dare in refectorio comedenti, det quod missura est servitrici ut ipsa deferat illi cui mittitur. Ad solam prelatam pertinebit interius vel extra quod voluerit. Hec missio abscidatur a iuvenibus ita ut nisi a priorissa vel probissimis dominabus nichil mittatur eis nec ipse aliquid mittantur ad invicem vel alicui alii. Nulle postquam ad mensam sedent exire aut panem vel vinum sive adquid alimentorum extrahere absque licencia licebit. Cuicumque autem fluxus sanguinis de naribus acciderit, ista absque licencia exhibit, si vero prelate eveniat vas aliquod illi preparetur ut conventum non dimittat. Siquid fuerit cuilibet necesse servitrices sint parate absque mora omnia complere. Siqua non intererit prime benedictioni cum comedere voluerit si nondum fuerint apposita secunda fercula ingressa ad gradum pergat et licenciam comedendi petat quam nisi impetrare poterit egressa usque dum servitrices comedant spectabit. Si vero impetraverit illic sub silencio benedictionem dicat et data benedictione ad locum suum vadat. Siqua voluerit exire ad explenda aliqua negocia si sciat se non tunc reversuram fracmentis suis in hora mense congregatis ad gradum ibit et exposita a priorissa licencia faciat ibidem versum. Sicque lento gressu recedens eggrediatur ad suum negocium. Si vero sciverit se posse tunc reverti, petita a prelata licencia, exeat et completo pro quo exivit redeat. Cum prelata miserit aliquid alicui dommarum sive puellarum, afferenti aliquantulum supplicet, set versa admittentem prono vultu gracias infra se referat illi. Nulla corrigat lectricem nisi prelata aut quam ipsa iusserit. Prelata cum viderit iam nullam comedere, puelle affatim innuat, moxque puella motu catene qua discus tendet sonum faciat. Quo audito, puelle fragmenta omnia scopis colligentes, in discis ponant in canistro helemosine quod helemosinaria, audito sonitu, mox debet in medio mensarum ponere atque, collectis fragmentis, ad locum reportare. Siqua tunc habuerit tamum vini in ciso ut non possit bibere helemosinaria reponat in lagena helemosine. Siquid residuum fuerit alicuius rei, preter panis et vini, servitrices, priusquam colligantur fragmenta, colligant atque ad canistrum ferant. His expletis prelata finiri precipiat lectionem et tunc unaqueque suum qui remansit panem si non sit integer dimittat helemosine. Deo gracias dicto prelata feriat cimbalum ictu uno. Quamvis adhuc comedente prelata ut finiatur lectio non debet precipere nisi aliqua causa exigente. Etiam dum fragmenta colliguntur prius tamen quam lectio finiatur. Siquid forte allatum fuerit ad comedendum, si prelate placuerit, adhuc ad comedendum resideri iubebit. Postquam fragmenta inceperint colligi refectorium exeat nulla nisi statim reversura. Finita, ut dictum est, lectione, mox lectrix surgens supplici ante et sic pulsetur cimbalum. Deinde dicatur versus set Agimus tibi gracias dicat priorissa que inicio prandii benedictionem dedit.

DE LAUDIBUS POST PRANDIUM DICENDIS.

Tunc eant ad ecclesiam puelle cum magistris, postea iunioribus una ex uno choro alia exalio sicque ad novissimam priorissa semper sola. Bine ut dictum est incedant omnes. Que impar forte fuerit ibit ex sui choro ante illas duas que priorissam precedent. Ingressis chorum pulsetur schilla et tam diu donec priorissa in choro ante altare stans dicat Et ne nos. Tunc dimittatur schilla et pulsetur signum donec incipiatur hymnus si oportet tunc dici. Finito versu et dicto Deo gracias tempore quo dies breves fuerint a festivitate scilicet omnium sanctorum usque ad purificacionem beate Marie statim priorissa incipiat Deus in adiutorium et dicatur nona. Aliis vero temporibus nisi quando meridiana fiet expectabunt servitrices ad nonam diebus festis cantando et legendo in claustro sub silencio. Verumtamen in arbitrio erit priorisse an debeatur dormire vel quando.

DE SECUNDO COMEDENTIBUS QUE SERVITRICES PRIUS SERVIERANT.

Finita Pater noster in versu post prandium refectoraria redeat ad refectorium et in omnibus que fuerint necessaria serviat comedentibus. Egressis illis ut ductum est de refectorio, servitrices ipse ponam prima fercula in mensis omnibus comessuris.Reliqua apponet refectoraria pro ea. Celeraria vero pulset cimbalum et in omnibus expleat priorisse officium nisi priorissa habuerit tunc illic comedere. In omnibus tandem et per omnia compleantur cuncta sicut in refectione prima excepto quod fortassis non erunt ibi puelle vel helemosinaria. Siqua forte tunc fuerit ingressa licenciam petat ab illa priorissa et postquam biberit supplicans ante sine licencia exeat set hoc raro contingat. Cum surrexerint servitrices in choro in locis suis finiant versum sicut et priores excepto quod non pulsabitur schilla. Refectoraria vero et accepto pane et vino cellerarie reportet illa ad locum suum. Similiter faciat de qualibet prelata cum sciverit maiorem illa cessuram in loco suo.

AD QUAS PERTINET DARE NECESSARIA IN PERFECTORIO.

His dictis, notetur etiam ad quas pertinet dare omnia que sunt in refectorio necessaria. Ad celerariam pertinet dare mensas, cimbala in refectorio et in claustro iustitias cissos lagenas estivo tempore iuncum maioribus, scamna minoribus, scabella, sal, salinarios, coclearia, candelabra, cantarum. Ad sacristam pertinet dare cereos, cum refectoria rediderit residuum uniuscuiusque cerei quod statim det alios. Ad helemosinariam, dare canistra discos ad fragmenta et scopas et lagenam ad colligendum residuum vini quod remanserit in collacione caldariam vel quodlibet vas in quo serventur ferculorum reliquie flabella etiam vel ramos arborum estivo tempore ad defensionem muscarum. Si fuerint rami, feria tercia et quinta et sabbato devent renovari. Ad camerariam dare et abluere mantilia atque manutergia cultellum unicuique suum in sede abbatisse tappetum. Ad refectorariam quecumque sunt in refectorio servare omnia preparare omnibus illic comedentibus servire aquam ad bibendum quandocumque fuerit necesse in refectorio ponere. Que servierit in refectorio adolescens cum custode sua. Iuvenis non cum iuvene sed cum domina proba.

QUANDO DEBENT LOQlJI.

Finita, ut dictum est, nona, his diebus ab omnium sanctorum scilicet festivitate usque ad purificationem, egresse ab ecclesia, sedeant in conventu usque ad vesperas diebus dominicis et festis sub silencio legentes. Diebus vero ferialibus post capitulum et post nonam possunt alte cantare et legere et loqui competenter utilia, loqui dico non in claustro set in ioco ad loquendum iusta claustrum constituto qui locus dicitur parlatorium, vel faciant opus manuale. Ante capitulum vero numquam debebunt loqui quamvis etiam diebus ferialibus alte possunt cantare et legere.

DE HORA VESPERARUM.

Cum fuerit hora vesperarum accensis duabus candelis coram altari pulsetur schilla et ingresse ecclesiam faciant oraciones et sedeant. Sacrista vero pulset signum postea aliud. Iterum aliud deinde omnia et cantetur vespere. Priorissa incenset altaria sicut in matutinis et ipse incensentur sicut supradictum est in matutinis. Priorissa dicat oracionem ante altare infra chorum semper.

DE CENA.

Post vesperas, inceptis suffragiis, reliqua fiant ut dictum est in matutinis. Circa finem priorissa egressa pulset cimbalum et eant cenatum. Servitrix quia una sufficiet donec benedictio sit data nichil ponat in mensis preter panem et vinum. Postquam omnes sederint prius siquid ultra panem habuerit apponat prelate deinde a prioribus incipiat usque ad novissimam. Eodem modo si alia habuerit. Cetera compleantur sicut in prandio excepto quod collectis fragmentis et dicto Tu autem helemosinaria canistra alio excepto quod erit opertum intus panno linnea satabit ad gradum. Puella vero prelate ponat panef in canistro et hoc faciat supplicando; deinde suum et aliarum, si in mensa prelate comederint. Postea helemosinaria transiens ante mensam sinistram, deinde ante aliam, ab unaquaque suscipiat panem qui remansit unicuique invicem supplicando. Deinde, pulsato cimbalo, faciat versum eodem modo ut dictum est in prandio. Postea cenent que legit et que serviunt cum cellararia eo modo quo dictum est in prandio. Post cenam usque ad matutinas puelle non debent verberari, curare autem si precentrici die sabbati post cenam tradere librum in quo legendum erit ad collacionem cui placuarit de dominabus vel de puellis que legat per totam ebdomadam.

DE LECTIS PREPARANDIS ET POST COLLACIONEM.

Post cenam ingresse dormitorium appetent lectos si necesse habuerint, maxime si dormitorariam non habuerint sedeantque inconnuentu usque ad collacionem legentes set sive aliqua legat sive aliud faciat caveat ne illa etiam que iuxta eam sedet eam audiendo in aliquo possit scandalizari. Tunc sacrista det magistre adolescentis et puellarum magistre candelas, perparet quoque aliam in tabella si sit in leccione collationis necessaria. Magistra etiam suscipiat aliam candelam ad opus domus necessarie quam portatura est ad locum constitutum post completorium. Tunc etiam lampades aptet sacrista et magistra puellarum illam de dormitorio quam debent aptare et illuminare magistre unaqueque sua ebdomada nisi habuerint dormitorariam. Post cenam ingresse puelle cum magistris si dormitoraria caverint aptent similiter sibi lectos deferantque lanternas ad capitulum. Postquam surrexerint servitrices a cena refectoraria custodiat mantilia scopet, mensas recta linea ponat iustitias et cisos iuxta eas. Si nox imineat apponat candelabra set coram prelata semper duo. Cum fuerit hora collacionis priorissa percipiat alicui ex dominabus pulsare schillam quam non multum sonet. Qua audita omnes conveniant ad capitulum que sunt intus et foris exceptis infirmis. Tunc magistra una ferat libros puellarum ad armarium et unaqueque dominarum suum et caveant ne negligenter illos ponant. Semper die dominica post cenam precentrix accipiens librum in quo legitur ad collacionem det eum cui placuerit illi ex iuvenibus vel ex dominabus maioribus vel puellis que per totam illam ebdomadam in collacione sit lectura. Pulsante schilla ingressis omnibus capitulum iussu prelate lectrix legat set benedictionem prelata tribuat scilicet hanc Noctem quietam et finem perfectum tribuat nobis omnipotens et misericors dominus. Refectoraria vero audita aliquantum de lectione quantum melius visum fuerit prelate nutu quolibet facto ei que iuxta eam sedet surgat illa et eat pulsare cimbalum quod est in claustro. Quo audito pergant ad refectorium set lectrix ferens librum eat cum socia post infantes. Puelle vero ferant lanternas cum candelis prout oportuerit accensis vel extinctis. In refectorio ingresse ad loca sua non sedeant donec prelata ad suam sedem ingresse ipsa prius illis et ille ipsi humilitatem faciant. Facta humilitate lectrix legat ini ussa et ictu uno cimbalum percuciat refectoraria. Quo audito tres ex iuvenibus surgentes et acceptis singulis cisis prelate videlicet aliarum priorum dominarum vedant ad lagenam. Et accipiant quod propinabitur a pincerna atque redeant ad gradum stentque ibi usque dum detur benedictio scilicet Potum caritatis benedicat dextera Dei Patris. Illa autem que portat cisum prelate stet in medio. Cumque venerit ad gradus pincerna iniussa pulsabit cimbalum aliquantulum et dicto Benedicte detur benedictio. Media illarum trium porriget vinum priorisse relique due collaterales propinent vina mensis una ad dexteram altera ad sinistram.Quo completo, iuvenes que servierunt portent vinum ad mensas ad opus sui et lectricis et illius que servivit priorisse et tunc supplicantes redeant ad loca sua. Intelligentes alie puelle parvule ad quas pertineat stare in refectorio et non sedere nisi valde tenelle illas que servierunt recedisse cum cisis suis eant ad lagenam una post unam precedente priorisse postea aliis usqua ad novissimam sicque ferant vina ad loca sua et bibant. Si puella legerit cum acceperint caritatis potum in cisis socia que iuxta eam sedet cisum eius similiter cum suo ferens accepto vino in loco eius. Si puella priorisse legerit, secunda prior puellarum in loco eius stans in ciso ipsius potum accipiat cum suo et finita lectione lectrici cedat atque ad locum suum redeat.Postquam omnes biberint prelata lectionem finiri iubeat et dicto Deo gracias uno ictu cimbalum percuciat. Lectrix finita lectione, posito libro coram se in mensa et postea supplicans ante et ingressa ad locum suum bibat et ea cessante prelata tercio cimbalum percuciens Adiutorium nostrum dicat sicque ut venerunt ad ecclesiam redeant. Si vero cellarariam vel quamlibet aliam pro quolibet negocio oportuerit adhuc exire remanentes extra ad ostium refectorii petant licenciam exeundi, cui dabitur exeat et expleto pro quo exivit quamtocius redeat ut poterit. Nemini autem sine licencia nisi in prandio et in cena et in collacione bibere liceat. Illis egressis refectoraria in refectorio remanens cereos extinguat et nisi aliqua sit comessura clauso hostio datisque clavibus cellararie ad completorium eat.

DE COMPLETORIO.

Conventu ut dictum est ingrediente ecclesiam sacrista pulset schillam et unaqueque in loco suo, puelle vero ante gradus ordinate cum magistris faciant oracionem ac dicatur completorium.Circa finem magistra illuminet lanternas. Finito completorio det priorissa benedictionem et puelle cum magistris trinam faciant oracionem dicentes in unaquaque solunmodo Pater noster.

QUANDO VADIT DORMITUM AQUA BENDICTA ASPERGATUR.

Postea asperse aqua benedicta puelle cum magistra eant dormitum. Tunc magistra accendat lampadam in dormitorio et alie que vadunt cum puellis dimittant absconsam dominarum cum candela ardente in necessaria domo. Interim domine stabunt orantes in choro. Postea egressum puellarum ab ecclesia, facto aliquanto intervallo, priorissa pulset schillam terno faciantque trinam oracionem dicentes Pater noster in unaquaque et ad nutum priorisse facientis sonitum cum manu surgant ab oracione. Tunc precedens priorissa aspergat unamquamque aqua benedicta in egressu eantque dormitum. Exiens novissima domum necessariam defferat ad constitutum locum candelam, de qua fiat sicut dictum est in inicio libri. Lectus magistrarum inter lectulos constituantur puellarum et in parte una dormitorii sit locus earum. Lecti adolescencium similiter iuxta lectum custodum. Iaceant indute in lenteolis, camissis, laneis vel lineis cum cingulis, lineis et callagis laneis vel lineis sine pedalibus. Inter lectos iuvenum lecti probarum dominarum. Priorisse lectus unde si fieri potest videatur omnis conventus.

QUE DEBEAT DARE NECESSARIA IN DORMITORIO.

His dictis notetur etiam que debeat dare quecumque necessaria sunt in dormitorio. Ad camerariam pertinet dare lectos lineos atque patinos querere etiam semper semel in ebdomada an aliquid ibi inveniat quod ab aliqua haberi non liceat. Quod si repererit priorisse vel eidem eciam ipsi cui repererit annuncians faciat emendari. Debet etiam dare pergamena ad absconsas faciendas puellarum ac iuvenum et celleraria tabellas. Similiter celleraria linneas absconsas. Ad helemosinariam dare lampadam cum omnibus in ea necessariis et ad domum necessaria dare ea que sunt necessaria preter candelam et absconsas eamque scopare. Ad magistras puellarum lampadam accendere et extinguere in crastinum cum fuerit mane Ad cellarariam scopare dormitorium

DE SILENCIO.

In ecclesia, in claustro et in dormitorio et in domo necessaria et in refectorio semper scilencium teneatur. Si tamen ibi loqui oporteat cum prelate inlicencia fiat. Eodem modo in capitulo nisi hora capituli, set et post capitulum si aliqua magna necessitas aborta fuerit facto sonitu omnes conveniant et a prelata dicto Benedicte loquantur. Verum hoc non fit nisi a finito capitulo usque ad completorium. Dictum est qualiter fiat diebus dominicis nunc dicatur qualiter fiat diebus privatis.

DE FERIA SEGI.

NDA ADVENTUS DOMINI. Feria secunda adventus accensis luminaribus in ecclesia et candelabro cum una candela sacrista pulset matutinas et fiant omnis ut supra. In ecclesia expectent domine puellas ordinate in terra fixis genibus accubitis. Cumque venerint puelle similiter prostrate cum magistris faciant trinam oracionem et in finem canticum graduum et per intervalla pulsentur signa singula et prosternantur super formulas ad oracionem et in finem canticum graduum et pulsentur due schille. Puella si ad hoc docta fuerit dicat invitatorium et antiphonam et primam lectionem et primum responsum et antiphonam per totum diem nisi illa de Benedictus et Magnificat quam incipiat precentrix. Finiantur cetera ut supra. Finitis matutinis beate Marie dicitur vigilia defunctorum cum IX antiphonis et IX, lectionibus. Et in laudibus antiphone. Finita vigilia dicantur septem psalmi cum veniis et cum litania, in qua prosternantur omnes ordinate in medio choro. Qua expleta et in fine Benedicamus Domino dicto que voluerint redeant ad lectum eodem modo quod citum est supra. Que autem voluerint remanere ad oracionem remaneant cum prelate licencia. Mane sacrista pulset schillam usque dum ingrediatur conventus ecclesiam. Postea facta oracione dicatur prima. Deinde reverse ad claustrum cantent et legant usque ad terciam. Cum fuerit hora iussu prelate pulsetur aliquantum scilla et possitis libris in armario eant lavatum. Cumque fuerint lote eant ad chorum et sicut in matutinus spectent adventum puellarum. Quibus a lavatorio venientes sacrista pulset maius signum atque illis ingressis chorum dimittatur faciantque trinam oracionem sicut in matutinis .

DE TERCIA HORA ET SEXTA.

In tercia oracione finita Pater noster surgens priorissa pulset schillam chori et tam diu donec unaqueque sit in loco suo. Et incipiatur post terciam maior missa defunctorum. Finita missa, que sunt in choro dicant tercia beate Marie. Qua finita, priorissa pulset schillam et eant ad capitulum. Puelle comedant. Post sextam egresse ad hostium ecclesie puelle cum magistris et domine ordinentur atque novissime, prelata egrediente, puella iunior dicat alta voce Benedicte et respondeant omnes remisius Dominus. Postea loquantur in loco statuto usque ad missam.

DE MISSA POST TERCIAM AC SEXTAM ET DE HORIS ALIIS.

Cum fuerit hora sacrista pulset ad abluendum. Lotis his que necesse habuerint, pulsetur maius signum et facta oracione ab illis ingressis in choro induatur sacerdos extra. Postea pulsatis duabus schillis, paraphonista vel precentrix incipat officum et dicatur missa diei. Circa finem misse pulsetur maius signum. Dicto Benedicamus faciant oracionem, et pulsata schilla chori, dicatur nona et eant cenatum. Post cenam dicantur vespere. Reliqua ut supra.

DE MINUCIONE SANGUINIS.

Interea notentur etiam quedam alia necessaria. Honestum est ut siqua minuere hahuerit necesse iuvenis non minuat sola cum alia iuvene neque minuatur ab illa. Que voluerit minuere non minuat sine licencia prelate set cum egrediunter a capitulo stans ad ingressum capituli signum faciat prelate minuendi. Si non intererit capitulo et habuerit necesse minuere petat licenciam a prelata maiore. Cuicumque dabitur licencia, signo vel verbo celleraria nunciet que semper in prandio et in cena tribus diebus continuis debet facere misericordiam minute. Si fieri potest eodem die ante minucionem communicat. Sit autem domus minutoria in infirmaria in qua helemosinaria det scutellas fiatque lavari det etiam precium minutrici. Cameraria det fascias. A dominica passionis usque ad octabas pasche nulla sibi minuat nisi pro rmagna necessitate nec in octabis pentecostes cum die nec in natali Domini cum octavis. Minute stent in infirmaria tribus diebus set non minuant neque balneent nec pocionem accipiant nisi licencia prelate sue. Si in aliquo deliquerint in capitulo stantes coram prelata pro venia supplicationem faciant et si digne fuerint vindicta precipiatur eis ut post secundum diem vel terciumad veniam redeuntes que iniungetur eis sentenciam subeant. Nulla minuat a dominica ascensionis Domini usque ad diem ascenssionis, quod sicui necesse fuerit facere prandeat cum puellis. Similiter in omnibus ieiuniis nisi precipua fuerint ieiunia. In prandio cum puellis faciant benedictionem et una legat unum vel duos versus, postea comedant in suis locis. Finito prandio et collectis fragmentis faciant versum et ibidem finiant. Si fiat processio ingradiantur chorum et intersint processioni si prossint sustinere, qua finita exeant.

DE INFIRMIS.

Cum quelibet infirmatur non deseret conventum nisi iussu priorisse set si poterit debet expectare capitulum. Si vero gravi detineatur infirmitate non prestolabitur capitulum.Infirmararia faciat defferri ad infirmariam lectum et iacceat et comedat cum ea si necesse fuerit. In eadem domo famula infirmarari e serviat ei die et nocte.

QUANTO AUTEM INFIRMIS HORE DIEI DICANTUR.

Infirmararia in inicio laudum in matutinis pergens ante priorissam petat ab ea duas de dominabus que cantent matutinas infirme et ipsa concedat. Que euntes dicant infirme completorium si nondum dixit postea matutinas et primam cum preciosa. Post capitulum dicant ei terciam et sextam, post cenam similiter nonam et vesperas. Altera die mutantur alie due infirmararia habeat libros proprios infirmarie et sacrista quotidie det ei palmum candela. In nocte iugiter ardeat lucerna in infirmaria cum fuerit ibi infirma quam debet dare infirmararia. Cellararia det eis carnem dominica et feria tercia et quinta. Det quoque eis cepas et allia et legumina sive olera et ex omnibus que habentur in horreis suis. Que si non habuerit emat si invenerit et det eis prout cuique opus fuerit. Quotidie summo mane priusquam egrediatur claustrum visitet infirmas et prout sibi vult fieri compleat in eis caritatis preceptum. Infirmararia autem det eis carnes feria secunda, quarta, VI. quoque feria det ea que necessaria fuerint et sabbato saginem quoque et volatilia, venationes, ova, piper et his similia tota ebdomada.

QUANDO ET QUALITER INFIRMIS DATUR EUCHARISTIA.

Aliqua hospitaliarum graviter infirmante servetur de corpore et de sanguine Christi in calice. Finita missa astante conventu sacerdos incenset corpus Domini et accipiens illud cum calice et patena pergat ad infirmam precedente aqua benedicta sequente cruce postea turibulo cum incenso deinde corpore Christi cum candelabris postea puellis iunioribus quoque novissime prioribus sum septem psalmis et litania.

DE OLEO INFIRMORUM ET INIUNCTIONE.

Sacrista vero faciat defferri ampullam cum vino et oleum infirmorum si debuerit fieri unctio et cameraria chirotecas de lino et calceos de lino. Cumque ad eam pervenerint aspergatur aqua et incensetur et finita litania oleo perungatur. Qua peruncta sacerdos lavet manus. Adorata cruce infirma accipitat corpus Christi cum sanguine canentibus aliis Hoc corpus et aliud Qui manducat. In fine dicantur oraciones atque data super eam benedictione recedant dicentes psalmum Miserere mei Deus et in fine versus Salvam fac ancillam tuam, responsum Deus meus sperantem in te. Oracio Deus infirmitatis. Peruncto vertice induatur pilleo, perunctis manibus vestiatur chirotecis que sunt abscissa digitis, perunctis pedibus calcietur calceis, perunctis scapullis et pectore induatur camisia munda. Cum illa camisia et pilfeo et chirotecis atque calceis permaneat usque ad diem octavum. Si tamdiu vixerit VIII0 balneatur et aliis pannis vestiatur. Chirotece vero et calcei et pilleus seventur a cameraria. Si interim obierit cum eisdem pannis non balneata sepeliatur. Talis die et nocte debet custodiri a duabus et a famula infirmararie et alei helemosine ne quod absit nulla astante contingat eam mori.

DE DOMINA MORIENTE.

Cumque custos viderit eam appropinquare morti pergens concite ad conventum ubicumque die vel nocte duerit faciat sonitum quod a cunctis audiatur. Si fuerit conventus in ecclesia dicens aliquam horam vel missam priorissa remaneat in choro cum puellis et magistris atque adolescentibus donec finiatur hora. Alie omnes cum secunda priorissa eant ad infirmam dicentes Credo in unum Deum. Priorissa cum aliis finita hora similiter eat illuc cum Credo in unum Deum. Si fuerit in dormitorio vel in claustro cuncte surgentes eant cum Credo. Si fuerit in capitulo omnes exeant cum Credo. Si fuerit in refectorio similiter, sed refectoraria custodiat refectorium usque ad earum redditum. Undecumque egrediantur cum pervenerint ad infirmam continuatim repetatur Credo in unum Deum usque ad anime exitum et sacrista cum ministris afferat crucem cum incenso et candelabris et aqua benedicta. Si modo tardaverit dimitantur ibi alique ex dominabus. Alie redeant complere ordinem in claustro. Si vero adhuc differatur alie veniant et iste ad quod eis fuerit necesse eant. Cum autem viderint eam iam appropinquare omnino morti iterum sonitum faciant et omnes conveniant.

POSTQUAM MORTUA FUERIT QUID SIT FACIENDUM.

Postquam obierit precentrix incipiat responsum Subvenite et in finem sacerdos dicat or acionem pro anima eius. Quod si sacerdos non affuerit dicat oracionem priorissa. Qua finita dicatur vigilia defunctorum in eodem loco et pulsentur omnia signa. Finita oracione ante vigiliam priorissa precipiat quod lavent quod statim ferant corpus ubi debet lavari similiter dicentes vigiliam. Cellararia preparet aquam et feretrum et cameraria vestes qualibus solent vestiri corpora mortuorum et coopertorium nigrum cum cruce alba cooperiat feretrum. Posito corpore in feretro reportent illud ante dominas. Tunc finito quod dicunt prelata dicat oracionem pro anima eius vel sacerdos si affuerit. Qua finita precentrix incipiat responsum Libera me Domine et deferatur corpus ad ecclesiam ab ipsis que laverunt illud si valuerint, sin autem assumant sibi honestum adiutorium et sic predente aqua, postea cruce cum candelabris deinde puellis, post eas iunoribus tandem prioribus novissime aliis corpus in feretro portantibus pulsantibus signis. Ingresse ecclesiam ponatur in choro. Finito responso sacerdos dicat oracionem pro ea vel prelata. Sacrista vero ponat duo candelabra cum cereis ad capud et dui ad pedes. Finita oracione incipiant salterium. Si vero ut supra dictum est exierint refectorio prandio vel cena nondum expleta precipiat prelata quod remaneant cum corpore psalmos recitantes. Relique redeuntes in refectorium ad loca sua incipiente lectrice legere comedant si voluerint et hoc faciant etiam in quadragesima. Postea finito vera in ecclesia que ibi remanserant cornestum eant. Ille vero ubi istas invenerint incipiant. Si sonitus fuerit servitricibus comedentbus similiter faciant. Set caveatur ne postquam fuerit corpus in ecclesia cesset psalmodia, set finito psalterium iterum iterumque repetatur. Si ante capitulum obierit ipso die sepeliatur, si post non usque in crastinum. Semper missa finita maiori debet sepeliri. Quod si fetet si prelate placuerit misericordiam facere poterit ut post missam matutinalem sepeliatur. Si ante capitulum obierit dimissis ibi quas placuerit cetere capitulum faciant et finito capitulo ad corpus redeant. Si post capitulum tota die sit conventus cum eo set hore diei pulsentur a sacrista et remaneant aliquante recitantes psalmos, cetere cantent horas in choro. Et finita hora reverse inchoent ubi alias invenerint. Similiter fiat de cena et de collacione.

DE PSALTERIO LEGENDO PRO DEFUNCTIS.

Post completorium dexter chorus cum priorissa remanens recitet psalterium unum, cetere cum alia priorissa et cum omnibus puellis eant dormitum. Finito psalterio dexter chorus eat dormitum et facto sonitu a priorissa sinister surgens ad ecclesiam legat psalterium et interim puelle dormiant.Quo perlecto matutine pulsentur relictisque aliquantis cum corpore a ceteris matutine dicantur. Quibus finitis puelle cum magistris donec dies sit instanter psalterium dicant, eoque finito iterum iterumque reiterent. Relique eant dormitum si voluerint. Et notandum quod debet semper stare in pedibus ad horas sancte Marie et ad horas laudes diei et unicuique Gloria Patri inclinare ad altare et in fine cuiuscumque nocturni similiter stare donec dicatur benedictio lectionis, similiter invitatorium et hymno. Cumque fuerit dies facto sonitu dormitorio egredientes petant ecclesiam incipiantque ubi invenerint puellas. In eodem vero loco conventumanente vicissim eant locum et cum fuerit hora pulsetur prima et eant puelle lotum sicut solet fieri ante horam capituli. Et facta trina oracione et decantata hora cantetur missa defunctorum. Postea eant capitulum. Si hoc evenerit in dominica post capitulum pro missa matutinali que solet cantari dicatur in conventu missa defunctorum postea benedicatur aqua. Et reliqua. Si autem evenerit in aliqua precipua solempnitate etiam in pascha similiter fiat. Si in cena Domini aut feria sexta vel septima omnia compleantur excepto quod non cantabitur feria sexta et sabbato usque ad nonam missa defunctorum. In sabbato vero circa nonam cantetur et mortua sepeliatur. Pulsabuntur autem signa pro defuncta . Cellararia faciat preparari sepulcrum. Missa finita maiori sacerdos indutus exeat ad feretrum cum ministris ferentibus aquam benedictam et crucem, candelabra, turibulum atque aliis que portature sunt corpus ibique maneant usque ad exequias expletas. Alie vero omnes tenentes cereos que fuerunt benedicti inpurificacione sancte Marie stent in maiori choro usque ad finem tercii responsi cum oracione. Incepto quarto respons hoc est Domine Deus portantes feretrum accipiant ilud et exeant ecclesiam precedente aqua benedicta et turibulo quod sequatur crux cum candelabris deinde sacerdos cum clericis si affuerint postea puellis ac iunioribus postea prioribus novissime corpus ferentes et pulsentur omnia signa. Cumque pervenerint ad sepulchrum sacerdos benedicat tumulum et aspergatur aqua et incensetur similiter corpus. Tunc deponatur in sepulchrum et terra cooperiatur aliis psalmos recitantibus. Portacio autern feretri vel intumulacio si a sanctimonialibus non poterit compleri compleatur a clericis vel ab honestis aliis viris. Semper tamen ab eisdem sanctimonialibus lavetur et vestiatur. Finitis psalmis vespere dicantur defunctorum eisque expletis dicatur oracio, post Miserere mei Deus cum oracione pro his qui in eo requiescunt cimiterio. Interim sepulcra que sunt circa aspergantur aqua benedicta. Finita oracione redeant sicut venerunt cum septem psalmis penitencialibus set in nullodicatur Gloria neque Requiem eternam usque ad novissimum. Ingredientes autem chorum prosternantur omnes ante altare. Psalmo finito cum Requiem eternam sequatur Pater noster. Sequitur oracio Satisfaciat quessumus Domine et reliqua. Dicto in fine Requiescat in pace surgant et sacrista custodiat cereos.

PRO DEFUNCTIS TRIGINTA DIEBUS CONTINUIS MISSE DEFUNCTORUM DECANTATUR.

Sequenti die post sepulturam sanctimonialis et deinde usque ad complectionem triginta dierum cotidiemissa proea specialis celebret et queratur sacerdos qui has XXX. missas decantet et erit in arbitrio priorisse qualiter illi sacerdoti provideatur in cibo et remuneratione. Nec hoc pretermittendum quod obeunte sorore donec sit sepulta nulla debet exire claustrum. Et postquam obierit non decet loqui in claustro donec sepulta sit defuncta.

QUOD SIT FACIENDUM DE VESTIBUS DEFUNCTE.

Vestimenta defuncte dentur pauperibus. De lecto vero fiat secundum arbitrium prior isse. Si de obedienciis vel de aliquo loco longe posito defuncta soror ad monasterium fuerit delata recipiatur ad hostium ecclesie postea ponatur in choro. Reliqua deinde fiant ut dictum est supra. Si soror congregationis monasterii obierit in decaniis vel aliqua alia villa vel loco distante itinere unius diei ac dimidii ad maius monasterium debet deferri. Cum soror obierit in monasterio cum festinacione nuncietur per omnes decanias obitus illius. Cumque obierit in decaniis nuncietur statim in monasterio et in obedenciis. Quacumque hora post capitulum usque ad collacionem fuerit nunciatum de obitu alicuius congregatis omnibus in conventu nuncietur obitus ab elemosinaria vel a cellararia. Quo audito dicat priorissa "Anima eius requiescat in pace," statim incipientes vigiliam defunctorum pergant ad ecclesiam. Pulsentur quoque III0 omnia signa. Et si fuerit festivitas et hoc evenerit ante missam dicatur missa matutinalis pro defuncta, sin autem alia hora. Vigilia finita revertantur ad claustrum et die sequenti omnia pro ea compleantur. Fiat autem anniversarium pro qualibet defuncta sorore.

DE ELECTIONE PRIORISSE.

Priorissa autem sic eligatur tres de dominabus sanccioribus eligantur a toto capitulo et ille tres eligant quinque de capitulo que faciant electionem. Totum autem capitulum transferat nota sua in arbitrium illarum quinque et que ille quinque vel maior pars illarum quinque elegerint, adhibito postea assensu magistri, et postea illa sit priorissa que toti domui providerit.

DE OFFICIO PRIORISSE.

Officium priorisse autem erit eligere ex assensu capituli cellerariam, sacristam, cantricem, ministros et ministras domus, sacerdotes et clericos et super laboratores domus sapienter invigilare.

DE TONSURA.

Tonsura vero dominarum quousque ad mediam aurem ne nimia capillorum proxilitate superbia vel nimia brevitate deshonestentur.

DE VESTIBUS.

Pelles silvestres cirogriphorum non deferant, sed habeant tantum agninas vestes lineas humiles et laneas et pellices agninas deferant quales fratres hospitalis solent portare.

DE ABLUCIONE.

Semel in ebdomada vestes abluant.
Hoc autem factum est anno ab Incanatione Domini, M0 C0 LXXX0 VIII0 indictione VI0 mense octobris.


<<


smhospital.ru, smhospital.fsay.net